Agesilaus
ch. 1
Ag.1.1
Agesilaus Lacedaemonius cum a ceteris scriptoribus tum eximie a Xenophonte Socratico collaudatus
est: eo enim usus est familiarissime.
Ag.1.2
hic primum de
regno cum Leotychide, fratris filio, habuit contentionem. mos erat enim Lacedaemoniis a maioribus
traditus, ut binos haberent semper reges, nomine magis
quam imperio, ex duabus familiis Procli et Eurysthenis,
qui principes ex progenie Herculis Spartae reges fuerunt.
Ag.1.3
horum ex altera in alterius familiae locum fieri
non licebat: ita suum utraque retinebat ordinem. primum ratio habebatur, qui maximus natu esset ex
liberis eius, qui regnans decessisset; sin is virile secus
non, reliquisset, tum deligebatur, qui proximus esset
propinquitate.
Ag.1.4
mortuus erat Agis rex, frater Agesilai:
filium reliquerat Leotychidem. quem ille natum non
agnorat, eundem moriens suum esse dixerat. is de
honore regni cum Agesilao, patruo suo, contendit neque id quod petivit consecutus est.
Ag.1.5
nam Lysandro
suffragante, homine, ut ostendimus supra, factioso et
iis temporibus potente, Agesilaus antelatus est.
ch. 2
Ag.2.1
Hic simulatque imperii potitus est, persuasit
Lacedaemoniis ut cum exercitu se mitterent in Asiam
bellumque regi facerent, docens satius esse in Asia
quam in Europa dimicari. namque fama exierat Artaxerxen comparare classes pedestresque exercitus, quos
in Graeciam mitteret.
Ag.2.2
data potestate tanta celeritate
usus est, ut prius in Asiam cum copiis pervenerit,
quam regii satrapae eum scirent profectum. quo factum
est ut omnes imparatos imprudentesque offenderet.
Ag.2.3
id ut cognovit Tissaphernes, qui summum imperium tum
inter praefectos habebat regios, indutias a Lacone petivit, simulans se dare operam, ut Lacedaemoniis cum
rege conveniret, re autem vera ad copias comparandas,
easque impetravit trimenstres.
Ag.2.4
iuravit autem uterque
se sine dolo indutias conservaturum. in qua pactione
summa fide mansit Agesilaus, contra ea Tissaphernes
nihil aliud quam bellum comparavit.
Ag.2.5
id etsi sentiebat
Laco, tamen iusiurandum servabat multumque in eo
se consequi dicebat, quod Tissaphernes periurio suo
et homines suis rebus abalienaret et deos sibi iratos
redderet, se autem conservata religione confirmare
exercitum, cum animadverteret deum numen facere
secum, hominesque sibi conciliare amiciores, quod iis
studere consuessent, quos conservare fidem viderent.
ch. 3
Ag.3.1
Postquam indutiarum praeteriit dies, barbarus
non dubitans, quod ipsius erant plurima domicilia in
Caria et ea regio iis temporibus multo putabatur locupletissima, eo potissimum hostes impetum facturos,
omnes suas copias eo contraxerat.
Ag.3.2
at Agesilaus in Phrygiam se convertit eamque prius depopulatus est,
quam Tissaphernes usquam se moveret. magna praeda
militibus locupletatis Ephesum hiematum exercitum
reduxit atque ibi officinis armorum institutis magna
industria bellum apparavit. et quo studiosius armarentur insigniusque ornarentur, praemia proposuit,
quibus donarentur, quorum egregia in ea re fuisset
industria.
Ag.3.3
fecit idem in exercitationum generibus, ut,
qui ceteris praestitissent, eos magnis afficeret muneribus. his igitur rebus effecit ut et ornatissimum et
exercitatissimum haberet exercitum.
Ag.3.4
huic cum tempus esset visum copias extrahere ex hibernaculis,
vidit, si, quo esset iter facturus, palam pronuntiasset,
hostes non credituros aliasque regiones praesidiis occupaturos neque dubitaturos aliud eum facturum ac pronuntiasset.
Ag.3.5
itaque cum ille Sardis iturum se dixisset,
Tissaphernes eandem Cariam defendendam putavit. in
quo cum eum opinio fefellisset victumque se vidisset
consilio, sero suis praesidio profectus est. nam cum
illo venisset, iam Agesilaus multis locis expugnatis
magna erat praeda potitus.
Ag.3.6
Laco autem cum videret
hostes equitatu superare, numquam in campo sui fecit
potestatem et is locis manum conseruit, quibus plus
pedestres copiae valerent. pepulit ergo, quotienscumque congressus est, multo maiores adversariorum copias et sic in Asia versatus est, ut omnium opinione
victor duceretur.
ch. 4
Ag.4.1
Hic cum iam animo meditaretur proficisci in
Persas et ipsum regem adoriri, nuntius ei domo venit
ephororum missu, bellum Athenienses et Boeotos indixisse Lacedaemoniis: quare venire ne dubitaret.
Ag.4.2
in hoc non minus eius pietas suspicienda est quam virtus
bellica: qui cum victori praeesset exercitui maximamque haberet fiduciam regni Persarum potiundi, tanta
modestia dicto audiens fuit iussis absentium magistratuum, ut si privatus in comitio esset Spartae.
cuius exemplum utinam imperatores nostri sequi voluissent! sed illuc redeamus.
Ag.4.3
Agesilaus opulentissimo
regno praeposuit bonam existimationem multoque gloriosius duxit, si institutis patriae paruisset, quam si
bello superasset Asiam.
Ag.4.4
hac igitur mente Hellespontum copias traiecit tantaque usus est celeritate, ut,
quod iter Xerxes anno vertente confecerat, hic transierit triginta diebus.
Ag.4.5
cum iam haud ita longe abesset
a Peloponneso, obsistere ei conati sunt Athenienses
et Boeoti ceterique eorum socii apud Coroneam: quos
omnes gravi proelio vicit.
Ag.4.6
huius victoriae vel maxima
fuit laus, quod, cum plerique ex fuga se in templum
Minervae coniecissent quaerereturque ab eo, quid iis
vellet fieri, etsi aliquot vulnera acceperat eo proelio
et iratus videbatur omnibus, qui adversus arma tulerant, tamen antetulit irae religionem et eos vetuit
violari.
Ag.4.7
neque vero hoc solum in Graecia fecit, ut
templa deorum sancta haberet, sed etiam apud barbaros summa religione omnia simulacra arasque conservavit.
Ag.4.8
itaque praedicabat mirari se, non sacrilegorum
numero haberi, qui supplicibus deorum nocuissent, aut
non gravioribus poenis affici, qui religionem minuerent, quam qui fana spoliarent.
ch. 5
Ag.5.1
Post hoc proelium collatum omne bellum est circa
Corinthum ideoque Corinthium est appellatum.
Ag.5.2
hic cum una pugna decem milia hostium Agesilao duce
cecidissent eoque facto opes adversariorum debilitatae
viderentur, tantum afuit ab insolentia gloriae, ut commiseratus sit fortunam Graeciae, quod tam multi a
se victi vitio adversariorum concidissent: namque illa
multitudine, si sana mens esset, Graeciae supplicium
Persas dare potuisse.
Ag.5.3
idem cum adversarios intra
moenia compulisset et ut Corinthum oppugnaret multi
hortarentur, negavit id suae virtuti convenire: se enim
eum esse [dixit], qui ad officium peccantes redire cogeret, non qui urbes nobilissimas expugnaret Graeciae.
Ag.5.4
'nam si' inquit 'eos exstinguere voluerimus, qui nobiscum adversus barbaros steterunt, nosmet ipsi nos
expugnaverimus illis quiescentibus. quo facto sine
negotio, cum voluerint, nos oppriment.'
ch. 6
Ag.6.1
Interim accidit illa calamitas apud Leuctra Lacedaemoniis. quo ne proficisceretur, cum a plerisque
ad exeundum impelleretur, ut si de exitu divinaret,
excusavit senectutem. idem, cum Epaminondas Spartam oppugnaret essetque sine muris oppidum, talem
se imperatorem praebuit, ut eo tempore omnibus
apparuerit, nisi ille fuisset, Spartam futuram non
fuisse.
Ag.6.2
in quo quidem discrimine celeritas eius consilii saluti fuit
universis. nam cum quidam adulescentuli hostium adventu perterriti ad
Thebanos transfugere vellent et locum extra urbem editum cepissent,
Agesilaus, qui perniciosissimum fore videret, si ammadversum esset
quemquam ad hostes transfugere conari, cum suis eo venit atque, ut si
bono animo fecissent, laudavit consilium eorum, quod eum locum
occupassent: id se quoque fieri debere animadvertisse.
Ag.6.3
sic adulescentes simulata laudatione recuperavit et
adiunctis de suis comitibus locum tutum reliquit.
namque illi adiecto numero eorum, qui expertes erant
consilii, commovere se non sunt ausi eoque libentius,
quod latere arbitrabantur quae cogitaverant.
ch. 7
Ag.7.1
Sine dubio post Leuctricam pugnam Lacedaemonii se numquam refecerunt neque pristinum imperium recuperarunt, cum interim numquam Agesilaus
destitit quibuscumque rebus posset patriam iuvare.
Ag.7.2
nam cum praecipue Lacedaemonii indigerent pecunia,
ille omnibus, qui a rege defecerant, praesidio fuit: a
quibus magna donatus pecunia patriam sublevavit.
Ag.7.3
atque in hoc illud inprimis fuit admirabile, cum maxima
munera ei ab regibus ac dynastis civitatibusque conferrentur, quod nihil umquam domum suam contulit,
nihil de victu, nihil de vestitu Laconum mutavit.
Ag.7.4
domo eadem fuit contentus, qua Eurysthenes, progenitor
maiorum suorum, fuerat usus: quam qui intrarat,
nullum signum libidinis, nullum luxuriae videre poterat, contra ea plurima patientiae atque abstinentiae.
sic enim erat instructa, ut in nulla re differret a cuiusvis inopis atque privati.
ch. 8
Ag.8.1
Atque hic tantus vir ut naturam fautricem habuerat in tribuendis animi virtutibus, sic maleficam
nactus est in corpore fingendo: nam et statura fuit
humili et corpore exiguo et claudus altero pede. quae
res etiam nonnullam afferebat deformitatem, atque
ignoti, faciem eius cum intuerentur, contemnebant;
qui autem virtutes noverant, non poterant admirari satis.
Ag.8.2
quod ei usu venit, cum annorum octoginta subsidio Tacho in Aegyptum missus esset et in acta cum
suis accubuisset sine ullo tecto stratumque haberet
tale, ut terra tecta esset stramentis neque huc amplius quam pellis esset iniecta, eodem quo comites
omnes vestitu humili atque obsoleto, ut eorum ornatus non modo in eis regem neminem significaret, sed
homines esse non beatissimos suspicionem praeberet.
Ag.8.3
huius de adventu fama cum ad regios esset perlata,
celeriter munera eo cuiusque generis sunt allata. his
quaerentibus Agesilaum vix fides facta est, unum esse
ex iis qui tum accubabant.
Ag.8.4
qui cum regis verbis
quae attulerant dedissent, ille praeter vitulinam et
eius modi genera obsonii, quae praesens tempus desiderabat, nihil accepit: unguenta, coronas secundamque
mensam servis dispertiit, cetera referri iussit.
Ag.8.5
quo facto eum barbari magis etiam contempserunt, quod
eum ignorantia bonarum rerum vilia potissimum sumpsisse arbitrabantur.
Ag.8.6
Hic cum ex Aegypto reverteretur, donatus a rege
Nectanabide ducentis viginti talentis, quae ille muneri
populo suo daret, venissetque in portum, qui Menelai
vocatur, iacens inter Cyrenas et Aegyptum, in morbum implicitus decessit.
Ag.8.7
ibi eum amici, quo Spartam
facilius perferre possent, quod mel non habebant, cera
circumfuderunt atque ita domum rettulerunt.